ch. 3
Eum.3.1
Interim conflata sunt illa bella, quae ad internicionem post Alexandri mortem gesta sunt, omnesque concurrerunt ad Perdiccam opprimendum. quem
etsi infirmum videbat, quod unus omnibus resistere
cogebatur, tamen amicum non deseruit neque salutis
quam fidei fuit cupidior.
Eum.3.2
praefecerat hunc Perdiccas
ei parti Asiae, quae inter Taurum montem iacet atque
Hellespontum, et illum unum opposuerat Europaeis
adversariis; ipse Aegyptum oppugnatum adversus Ptolemaeum erat profectus.
Eum.3.3
Eumenes cum neque magnas
copias neque firmas haberet, quod et inexercitatae et
non multo ante erant contractae, adventare autem dicerentur Hellespontumque transisse
Antipater et Crateros magno cum exercitu Macedonum, viri cum claritate tum usu belli praestantes
Eum.3.4
(Macedones vero milites ea tum erant fama, qua nunc Romani feruntur: etenim semper habiti sunt fortissimi, qui summi
imperii potirentur): Eumenes intellegebat, si copiae
suae cognossent, adversus quos ducerentur, non modo
non ituras, sed simul cum nuntio dilapsuras.
Eum.3.5
itaque hoc ei visum est prudentissimum, ut deviis itineribus
milites duceret, in quibus vera audire non possent,
et iis persuaderet se contra quosdam barbaros proficisci.
Eum.3.6
atque tenuit hoc propositum et prius in aciem
exercitum eduxit proeliumque commisit, quam milites
sui scirent, cum quibus arma conferrent. effecit etiam
illud locorum praeoccupatione, ut equitatu potius dimicaret, quo plus valebat, quam peditatu, quo erat
deterior.